188 Davides Euhnkenius.
fecerunt, ut Schegkius, Popma, Gruterus, Boeclerus. Quorum postremum, si mei res arbitrii fuisset, hac editione prorsus exclusissem, quod dudum explosa est a viris doctis, imprimis a cl. Ernesto in pulcherrima praefatione ad Tacitum pag. 49. eorum stultitia, qui historicos politica ratione interpretentur. Alii de Velleio praeclare meriti sunt, ut Acidalius, Puteanus, Lipsius, Vossius, Heinsius. Acidalianum nomen gravi invidia laborat, praesertim apud eos, qui nihil in veterum libris emendandis ingenio, omnia mstorum auctoritati tribui velint. Neque ego negaverim, Acidalium, iuventutis aestu ablatum, multa in notis ad Velleium, quorum ipsum postea paenituerit, effudisse. Sed idem tot tam desperata Velleii vulnera tanta felicitate sanavit, ut facile appareat, eum, si ad maturitatem pervenire potuisset, maiorem reprehensoribus suis criticum futurum fuisse. Puteano, cultissimi ingenii viro, quicquid bonae frugis Aldus nepos attulit, sublectum esse, Aldi ignavia credibile facit. Sed ut iste ab avita paternaque virtute descivit, ita Gerardus Vossius se dignissimum tanto patre filium in Velleio edendo praestitit. Omnium tamen Velleii interpretum longe longeque principem pono Iustum Lipsium, cuius miram sagacitatem in vitiis odorandis, et parem sollertiam in iisdem tollendis, non dubitem critices studiosis, tanquam praeclarum huius artis exemplum, commendare. Nec Heinsii in praef. iudicium discrepat a meo: Lipsius tot coniecturis pulcherrimis Paterculum emaculavit, ut, cum ubique sit in scriptis felix ac praestabilia , hic tamen semet videri possit post se reliquisse. At Burmannus hunc principatum Heinsio detulit. In quo iudicio plus, quam deberet, Heinsiani nominis favor, et Lipsiani odium valuit. Nos aequi simus, et suam cuique laudem tribuamus. Fuit Heinsius omnium, qui fuerunt, et erunt posthac, in poetis Latinis tractandis felicissimus. Sed haec tantopere celebrata felicitas illum destituit in prosae orationis scriptoribus, Velleio, Petronio, Curtio, Tacito, aliis. Ac, si dicendum, quod res est, discrimen inter sermonem prosaicum et poë-