Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/206

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Praefatio editionis C. Velleii Paterculi. 187

quisquis altus posterioribus editionibus manum admovit. Sed quicunque Basileensi illi editioni praefuit, fatearis necesse est, acutum et perdoctum hominem fuisse, in quo nihil, nisi effrenatam, de qua diximus, audaciam reprehendas. Cum igitur haec editio, si minus Velleii manum, at certe quod intelligi posset, exhiberet, quis miretur, eam a doctis indoctisque cupide arreptam esse, Rhenanianam autem, tot ulceribus scatentem, prorsus neglectam? Immo, quod magis mirere, sequentes Velleii editores, etiam qui critici dici haberique vellent, hanc adulterinam prae sincera Rhenani expresserunt. Iactat quidem Burmannus, se Velleium ad primam Rhenani editionem exegisse. Sed res non apparet. Ipse quoque Basileensem interpolationem plerisque locis secutus est, satis habens, primae editionis lectiones, quae in textu poni debebant, in notis commemorasse. Quo magis necessarium duxi, verum et germanum Velleium, qualis in Rhenani editione prodiit, tandem aliquando reducere. Quamquam vereor, ne mihi interdum irascantur artis criticae expertes, qui Velleii textum multis locis mendosiorem, quam erat in Burmanniana et aliis editionibus, dederim. Sed sic facere editorem conveniebat, qui non hominum eruditorum somnia dare vellet, sed prima editione, quae ad unius codicis exemplum formata esset, per omnia sequenda, summam lectionis veritatem quaerere statuisset. Ne orthographiam quidem, quamvis saepe vitiosam, mutare ausus sum, recte, ut opinor, iudicans, in scriptore, qui ex uno tantum codice prodiisset, nullam religionem posse nimiam videri. Nec tamen ita me primae editioni quasi in servitutem addixi, ut emendationibus sive aliorum, sive meis, tam liquidis et certis, ut qui dubitet, stuporis notam subeat, locum in textu denegarem. Tum autem diligenter vetus lectio indicata est, ut, qui novam minus probet, ingenio suo fruatur.

Quoniam vero de Iunta, Vascosano et editore Basileensi dicere incepimus, non alienum videtur de reliquis etiam, qui in Velleio recensendo elaborarint, iudicium nostrum interponere. In his alii nullum fere operae pretium