Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/214

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Memorabilia quaedam e Gresneri vita. 195

strepitus adeo et tumultus maiores sine perturbatione suis vacare litterulis. Nam cum in illa sic habitasset, ut eius cubiculum quotidie quingenti et amplius auditores Buddei praeterirent aliquoties, eum habitum induerat, ut nunquam quidem sensibus ea, quae extra fierent, non perciperet, sed ut animo posset imperare, ne se invito abduci se a rebus agendis aut turbari pateretur. Inde etiam habebat hoc, quod eodem tempore non legere tantum poterat et audire, verum scribere quoque et docere. Neptis quotidie hora sua inveniebatur in cubiculo avi vel imitans chirographum, vel litterarum tractans rudimenta, ubi, sive legeret, sive scriberet ipse, eam subinde nunc monebat, nunc eius interpellabatur interrogatiunculis.

At nunc redeo ad exemplar illud Sabinae frugalitatis atque disciplinae, Gesneriam. Nam hi coniuges, qui per totam vitam fuerunt coniunctissimi, neque hic vel possunt vel debent esse seiuncti. Leve est, quod dicam, et omnino iudicarem relatu indignum, nisi testaretur de amoenitate ingenii muliebris, et quandam haberet iucunditatem. Munditiei erat studiosissima, sed non sumptuosae. Igitur parvulos suos non, ut nunc est saeculum, auro et argento ornabat, neque volebat eos plumatos; sed, quoties sine dignitatis imminutione fieri poterat, induebat illis vestes puerili agitatione discissas, a se vero resartas. Has ut gererent animo lubentissimo et ultro optarent liberi sui, effecit mater prudentissima persuadendo illis, haec vestimenta, tali distincta modo, caeli esse stellati picturas. Hoc muliebre strategema multifariam profuit. Non enim fecit solum ad rem tuendam familiarem, sed placuit etiam viris honestissimis, si forte ex improviso opprimerent Gesnerum domi suae, et filiolum inter ludos suos audirent matrem laudare eo nomine, quod sibi solem, lunam falcatam, Venerem stellasque alias vesti inseruisset suae. Quae res cum iocis dedit occasionem amoenissimis, tum leporem habuit maiorem, quam si puerulum ornatum offendissent splendidissime.