Gesnerus scholae Thomanae affulsit tanquam novum sidus, quae sub eius moderamine velut a stirpibus laetius renata est feliciusque. Non enim est modo splendide aedificata, sed accepit quoque, quantum in ipso fuit, formam plane novam. Disciplinae nimirum scholasticae, quae erat corruptissima, et morum dissolutorum omni ex parte corrector fuit ita, ut, licet omnium exspectatio fuisset maxima, ille tamen hanc longe superarit. Ex documentis infinitis hoc habe. Fovebat illa liberalis bonarum mentium nutrix multos nebulones in sinu suo, Cretensibus simillimos, qui essent ἀεὶ ψεῦσται, κακὰ θηρία, γαστέρες ἀργαί, quique, Musarum cultum mentientes, suam curarent cuticulam. Morbos fingentes nescio quos efficiebant, ut alerentur lautius, semperque haberent ferias, menstruas interdum, immo trimestres ac semestres. Medicorum vero, quae dabantur, potiones aut proiiciebant foras per fenestras in fossam, qua circumdata est urbs, aut ferebant eo, quo saturi ire solent. Si rationes vidisses annuas expensorum quae ante Gesnerum medicis, pharmacopolis et iis, qui aegrotos curarent, lata sunt, hanc non scholam esse dixisses, sed valetudinarium. Verum magna fuit ludi tam pestilentis felicitas, quod isti datus est Gesnerus, qui, tanquam esset Hippocrates, remedia proposuit tam celeria, tam potentia, ut brevi, morbis fugatis omnibus, omnia essent saluberrima. En, quibus hoc effectum est, remedia. Quoties aliquem aegrotare audivit, illico accedens ad illum blande cum eo colloquitur; sciscitatur de valetudine; dicit: nondum liquere, quodnam morbi genus sit; interim dum cernatur, abstinendum esse omni cibo, praeter iusculum tenue, et lecto utendum. Tum apposuit custodem, qui eum lecto contineret curaretque, ut feriae, quas ipse indixerat, esuriales rite celebrarentur. Si, aliquot diebus sic actis, nondum convaluisset, tum nihil subesse
Pagina:Eclogae latinae.djvu/215
Appearance