Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/223

E Wikisource
Haec pagina emendata est

204 Samuel Fridericus Nathanael Morus.

Arabicae scientia, tredecim annorum continuo studio parta, codicibus omnis generis veluti nutrita, auctoritate et exemplo summorum virorum gubernata et omnis vitae tenore exculta. Ac cetera quidem praemia, quae ipse tulit, fuere pauca, nec ullum illustre, praeter munus professoris linguae Arabicae in academia Lipsiensi; sed ipse tanto plus aliis profuit, honestissimamque recte factorum mercedem meruit. Si enim non spernendum est ab omnibus in aliquo genere excellentem haberi, non quia fama sic ferat, sed intelligentissimi viri ita esse et sibi et aliis persuadeant, quis tandem neget, Reiskium hac existimatione felicem fuisse, quem plerique in Arabicis consulerent et audirent, cuius cognoscendi caussa exteri Lipsiam ventitarent, cuius essent per omnem Germaniam discipuli multi, qui, quae a ceteris essent desperata, explicaret commode, qui, quod indolem linguae e divitiis codicum, grammaticorum ac scriptorum omnis generis hausisset, non e lexicis paucisque librorum nonnullorum fragmentis prae ceteris audiendus videretur, qui plures codices Arabicos sua manu descripsisset, quam aliis legere contigisset, qui ornatam quoque Arabum scripturam, quam quidem calligraphiam apud illos in parte doctrinae et lectu difficillimam esse constat, expedite legere atque extricare posset. Cum enim Niebuhrius Danus, ex Arabico itinere redux, Reiskium salutasset, tanta viri admiratione captus est, ut in Descriptione Arabiae, quae anno superioris saeculi secundo et quadragesimo Hafniae prodiit, profiteretur, neminem se vidisse, cuius in hoc genere scientia Reiskianam aequaret, cum ea adeo, quae in Arabia nemo sibi detegere potuisset, Lipsiae patefecisset Reiskius. Vidimus ipsi Reiskium periculi faciendi caussa illas Niebuhrianas tabulas ex tempore explicantem, non celeriter modo, sed et docte, cum vel de lingua, vel de formis litterarum et compendiis, vel de ritibus Arabiae, de antiquitate et historia uberius dissereret, quam in magna diligentia commentarii, labore multo consignati, exspectari potuisset. Tantum erat orationis flumen, tanta rerum copia.