De yita et studiis loazmis lacobi Beiskii. 205
Et in hac Scientia, in hac laude tamen Arabicis litteris parvum statuere solebat pretium. Nemo fere eius disciplinam expetiit, quin ab eo graviter deterreretur, non quidem augendis difficultatibus, quarum cogitatio neminem debet a discendi si)e conatuque depellere, sed quod homines putaret plus adiumenti inde sperare, quam ipsa res pateretur; nam nisi quis historiam Arabiae spectaret, cetera libris Arabicis tradita non tanti videri, ut iis multum temporis consecraretur. Sed fortasse huius animi alienioris caussae fuerunt in taedio repetendi centies eadem illa elementa, quae ingenio acriori diu placere nequeunt, aut in casibus adversis, inter quos ipse ad illud peritiae fastigium adscenderat; quorum quanta sit vis ad minuendam rerum iucundissimarum oblectationem, quis ignorat? praesertim si cui paullo mollius sit ac humanius pectus, quod alios, simili studio deditos, in similis miseriae societatem venturos esse frustra quidem, sed amanter veretur. Nihilo minus, quem nactus fuerat discipulum, hunc tanta cum fide et comitate adiuvit, quasi ipse eum advocasset, eiusque constantiam blanditiis demerendam putaret. Neque enim tempus modo, matutinum pariter ac vespertinum, et horam, quam ceteri fere oblectationi et honestae quieti tribuunt, discipulorum arbitrio indulsit, sed praeterea facillimos habuit aditus, sermonesque, quandocunque vellent, cum iis conseruit, longe amicissimos illos et utilissimos. Atque his discipulis suis omnem apparatum librorum Arabicorum manuscriptorum, ex Batavia allatorum, liberalissime concessit, eos tractare docuit, describi permisit, etiam typis imprimi, sine ulla invidiae significatione aut lucri cupiditate, notis item additis suam sententiam discipulorum interpretationibus adiunxit. —
Sed veniamus ad reliquum vitae decursum. Dum ergo Reiskius Batavos relinquit, Zwollae salutat Abreschium,