208 Daniel Albertus Wyttenbachius.
sollicitus ad me scripseris, tibique a me rescribi istamque sollicitudinem eximi volueris. Quod quidem ego statim ex tuis litteris fecissem, nisi turbatis rebus meis restituendis ac tabulis veluti e naufragio servandis, servatisque tuendis occupatum et otium et scribendi facultatem adhuc defecisset. Et nunc adeo nondum satis mihi redditus, litterarum officium multis debens, imprimis tibi praesto. Quamquam infandum iubes renovare dolorem calamitatis Leidensis; cuius equidem parva pars fui, et fere beatus prae multorum sorte et casibus, quos ego non, mihi si linguae centum sint oraque centum, narrando referre possim. Sed tamen meam istam partem quia scire cupis, teque tenet tantus amor cognoscere res nostras, incipiam.
Dies erat 12. Ianuarii, ultimus feriarum brumalium; instructo ad crastinas scholas auditorio, recipio me in bibliothecam meam ad Plutarchum; libros et Adversariorum chartas de more per pulpita sub fenestris explico, pergo studere; pransum abiens omnia ita relinquo, ut mox rediturus. Sedeo ad mensam solus cum nepti; inusitatus sonitus et fragor intonat ingens veluti multorum tormentorum una explosorum; vix oculos sustuleram, cum video proximae domus tectum versus nos ruere; patinae, disci, vasa, pocula, fenestrae dissiliunt sponte in grandinem, qua verberamur, dum surgimus fugimusque in viam; huc vicini item affecti et perculsi proruperant, alii alios rogantes, mirantes, caussam ignorantes, quam mox prodebat odor pulveris pyrii et conspectus viciniae inde a centesimo passu ad orientem collapsae, ac lamentationes profugorum ex aedibus quassatis, cum sauciorum, tum aliorum suos ruina obrutos plorantium, iisque apud incolumes auxilium quaerentium, quod publice non ita continuo promi poterat; privatim ex longinquis urbis regionibus petendum erat, in vicinia nemine non laeso, vel suos suaque requirente. Nondum prospexeram ante pedes; video humum stratam et conspersam chartis; agnosco mea Adversaria; scilicet bibliotheca in viam publicam spectabat turboque fulmineus, evulsis fenestris, chartas ex