Adolescentis militis infelicis memoria. 217
alterumque Latinum sarcinis addit; mox ipse ceterique commilitones abducuntur Metim, Lotharingiae caput, ubi exercerentur, donec castris proeliisque idonei fierent. Hic eum prima fefellit spes de praefecto doctrina polito; adiungitur contubernio decani duri et ferocis, cui hoc principium muneris et antiquissimum erat, ut sarcinas tironum inspiceret, ac si quid suo iudicio supervacaneum esset, quod sane multum erat, auferret; in his erant sine dubio libri; abiiciuntur; denique servantur a domino ac domum remittuntur. Ceterum tironum hoc in negotio non una fuit conditio; ista communis, ut ad paucitatem supellectilis redigerentur; famulos haberent nullos; ipsi se, vestimenta sua, equum, instrumentum equestre ac militare totum curarent et purgarent, stabulum everrerent, vilissima quaeque ministeria obirent; quod profecto adolescentibus libere natis, liberaliter educatis, Musarum alumnis e parentum suorumque sinu abreptis, iniquum et indignum accidebat, eorumque animos magis etiam ab huius militiae caussa abalienabat. Finitis indutiis, quae fuerant a Calendis Iuniis ad Idus Augustas, mittuntur Magontiacum, inde ulterius mittendi Lipsiam versus Dresdamque, ubi tunc omnis belli impetus constiterat. Neque tamen eo pervenerunt, sed inter Moenum Saxoniaeque fines haeserunt; sive quod ad belli usum nondum satis exercitati censerentur, sive quod mox Francicus exercitus, inclinatis rebus, reditum ad Rhenum moliretur. Cuius reditus pars fuit proelium ad Hanoviam eiusque urbis incendium exeunte mense Octobri; de quibus ad suos Leidam scripsit. Hae novissimae eius fuere litterae. Brevi enim postea ipse et alii, qui una cum eo ad Magontiacum erant, commilitones, equis ademptis, pedibus Treviros ire iubentur. Quo cum magna cum aerumna per complures pluvios deinceps dies, per itinera illuvie stagnantia et amnibus concisa exundantibus tandem eluctati pervenissent, Haanius continuo in letalem morbum incidit. Ibi tum insignis erga eum fides et cura commilitonum exstitit, qui recusantes in militari valetudinario eum collocare, privatum mundumque