216 Daniel Albertus Wyttenbachius.
cornuque recurvo
Tartaream intendit vocem: qua protinus omne
Contremuit nemus, et silvae intonuere profundae,
Et trepidae matres pressere ad pectora natos.
Poscuntur arma, viri, equi, apparatus; novum instituitur genus equitum, satellites honorarii, nisi malis eos verbum verbo reddens custodes honoris dicere. Legebantur e filiis familiarum ditiorum et honestiorum, qui suum ipsi equum aliaque in militiam adferrent. Quod acerbius etiam peragebatur in praefectura Amstelodamensi et Hagana, cui suberat Leida. Neque designato concedebatur mercede conducere volonem vicarium, qui ipsius loco militaret; quod alibi et alias licebat. Neque certum discrimen observabatur, ut maxime legerentur aut validi corporibus, aut animis feroces, petulantes, protervi, audaces, quales saepe sunt et haberi volunt adolescentes. Domus Haaniana tot filiis florens, cum prioribus e delectibus se expedivisset dandis vicariis, huius postremi acerbitatem effugere non potuit. Designatur Davides Catharinus, inexorabili imperio, optimus adolescens, nec corpore robustus et animo mitis, lenis, placidus; potius Μουσάων ἔρνος quam ὄζος Ἄρηος. Fratres maiores certatim se eius in locum offerre; ille eorum beneficium generoso animo recusare, asseverans, se ipsum suam sortem ferre velle. Nos eum hilarare, militiae oblectamenta memorantes, novorum populorum locorumque cognitionem, proverbium: plurimas belli partes esse inanes, τὰ πολλὰ τοῦ πολέμου κενά; frequens otium reditus ad studia concedens; posse ei obtingere praefectum doctrina politum, Xenophonteae Anabaseos studiosum, quales semper haud paucos fuisse in Francicis exercitibus, tum id, quod tunc ferebatur, honorarios satellites Batavos non aciei et pugnae destinari, sed pro obsidibus servari, equos eorum in supplementum veteranis datum iri; denique notum illud: Haec olim meminisse iuvabit. His libenter auditis delectari visus, res ad profectionem componit, libros illos Graecos et unum