Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/238

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

De vita et studiis Davidis Eulmkenii. 219

cuturum sperabat, fortasse etiam fortunam, aut, si fortunae subsidium assumendum esset, hoc in iurisprudentia reponebat, quippe cuius efficacius uberiusque, quam theologiae, ad antiquarum litterarum scientiam facultatemque adiumentum esse censebat. Igitur, ne impraesentiarum sub ipsum discessum matri adversari videretur, dicit, sibi Graecae imprimis linguae cognitione opus esse, neque se eam recte feliciterque percipere posse, nisi Goettingae in scholis Gesneri. Parentes filio libenter gratificantur putantes, hoc ad theologiam spectare. Nam illa aetate in plerisque aliis Germaniae academiis Graecam linguam non nisi futuri theologi discebant, et hi crassa Minerva, ad solam eamque levem sacrorum librorum intelligentiam; Graecae litterae pars orientalium habebantur, et utrarumque fere unus et idem erat professor.

Itaque domo proficiscitur adolescens eo consilio, ut Goettingam se conferret et per itineris ac diverticuli opportunitatem claras urbes, imprimis illas, quibus Saxonia floret, academias inviseret. Berolinum, patriae regnique caput et regum domicilium, ampla aliis peregrinantibus spectandi materia, non nisi paucos eum dies tenet, quippe quo eum itineris magis necessitas quam cognoscendi cupiditas adduxerat sperantem, se eo rediturum, nunc omni impetu festinantem ad eos locos, qui ipsi aliquod antiquae venustiorisque doctrinae pabulum praeberent. Vicinam in- gressus Saxoniam venit Wittebergam. Huius urbis academiam duo tunc ornabant praestantes doctrina viri, Io. Daniel Ritterus, iuris historiaeque omnis peritissimus, et Io. Guilielmus Bergerus, in eloquentia et antiquitate, imprimis Romana, versatissimus, uterque scriptis in publicum editis celebratissimus. Ruhnkenius, qui iam in puerili institutione orationes aliosque Bergeri libros cognovisset magnamque eius admirationem concepisset, eum adit salutatum. Hic adolescentem comiter excipit, eiusque colloquio ac doctrina delectatus Rittero eum conciliat, alterum alterius cognitione dignum, et utrique illa conciliatione gratum se facturum iudicans.