Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/239

E Wikisource
Haec pagina emendata est

220 Daniel Albertus Wyttenbachius.

220 Daniel Albertus Wyttenbachius. Ergo unum alterumve diem his cum viris sic una fuit, ut vicissim caperentur, et ipse eorum benevolentia ac doctrina, et illi ipsius ingenio et elegantia; ipse abitum de die in diem differre, Wittebergae manere malle, nec tamen audere, ne parentum voluntatem fefellisse videretur; illi, ut maneret, optare, nec tamen suadere velle id, quod, nisi confutata pietatis opinione, suaderi non posset. Tandem ipse Ruhnkenius, rationibus secum agitatis, dubitationem tollit, constituit manere et consilium parentibus probare. Et facile probavit. Nam quod parentibus ostendebat, se id, cuius caussa Goettingam peteret, uberius etiam Wittebergae discere posse, parentes iudicare non poterant; et malebant, filium propius abesse, modo intra duorum spatium annorum domum rediret. Neque vero Ruhnkenio, quod sequeretur, deerat. Nam licet Graecarum institutio litterarum Wittebergae aut nulla, aut nullo in numero esset, claro certe professore careret, earum tamen ea scientia valebant duumviri illi, ut ab iis Ruhnkenius discere posset; et si forte Gesnerus maiore esset scientia, hoc non tantum erat, ut ceteras Wittebergenses opportunitates obrueret, ubi duos habebat doctores et amantes sui et ad familiaritatem conciliatos; quod an item Goettingae inventurus esset in maiore et studiosorum adolescentium numero et professorum occupatione, non sine ratione dubitabat.

CXXII.
(Ibid. p. 12 sqq.)

Interea, quo magis in Latinis litteris aliisque disciplinis progrediebatur, eo magis quotidie animadvertebat, ad eas percipiendas maiore sibi opus esse Graecarum litterarum scientia, quam quantam suo ipse studio et Bergeri Ritterique admonitione consequi posset. Et ex his saepe audiebat, interiorem quidem Graecarum litterarum cognitionem nunc apud solos fere Batavos florere, imprimis Lugduni, ubi