Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/24

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

De imperio Pertinacis. 5

repente in apoplexiam incidisset, quod facile de illo creditum iri existimabant, quem constabat identidem solitum immoderatis epulis saginari.


Sed ante omnia tamen visum est, aliquem provectum aetate ac modestum hominem deligere ad imperium, per quem et ipsi incolumes forent et omnes a saeva immoderataque tyrannide respirarent. Igitur diu consultato, neminem sic idoneum invenenerunt ut Pertinacem. Erat autem Pertinax genere Italus, domi bellique rebus gestis clarus multisque insignis tropaeis, quae adversum Germanos atque orientales barbaros erexerat, unusque erat reliquus e gravissimis illis quos pater Commodo amicos reliquisset, cuique plurimum ex omnibus sociis ducibusque detulerat; tutus hactenus, vel gravitatem ipsam verito, vel ob paupertatem hominis dissimulante Commodo. Siquidem id quoque illius laudibus accedebat, quod cum plurima omnium administrasset, tamen erat omnium pauperrimus. Hunc igitur Pertinacem nocte intempesta, sopitis omnibus, Laetus atque Electus cum paucis eiusdem factionis adeunt et, cum ianuam occlusam offendissent, ianitorem excitarunt. Qui ubi adaperuit militesque et Laetum praefectum adesse vidit, perterritus atque expavefactus Pertinaci renuntiat. Is admitti illico iubet, eventura mox inquiens, quae sibi ad eam diem mala praesagiverat. Tanta porro fuit animi constantia, ut ne lecto quidem se moverit aut habitum oris demutaverit, sed ingressis Laeto atque Electo, quamvis ad se occidendum missos crederet, pleno audaciae vultu minimeque pallenti, Iampridem, inquit, hunc exitum vitae singulis etiam noctibus sperabam, qui ex omnibus paternis amicis unus adhuc essem reliquus. Itaque demirabar, quonam tam diu rem differret Commodus. Proinde quid statis? quin facitis imperata meque a tristi aliquando ac perpetua formidine liberatis? Ad haec Laetus, Desine, inquit, indigna te et superiore vita tua fabulari, neque nos mortem tuam, sed salutem cum nostram, tum Romani imperii petitum venimus. Iacet enim tyrannus debitasque luit poenas, ea passus