Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/25

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

6 Angelus Politianus.

a nobis, quae in nos facere moliebatur. Quare huc adsumus imperium tibi tradituri, quem unum ex omni senatu vel temperantia vitae, vel auctoritate, vel aetate etiam et gravitate morum scimus esse praestantissimum, sperantes, quod agimus et optabile illis et nobis salubre futurum. Ad haec Pertinax, Desinite, inquit, senem ludere hominem atque ita timiditatis arguere, ut prius decipere, dein occidere studeatis. Atqui, inquit Electus, quando nobis parum credis, cape libellum hunc, (nam manum certe agnoscis Commodi) tute lege, cognosces procul dubio, quantum effugerimus periculi, neque tentamentum aliquod in nostris verbis, sed veri fidem deprehendes. Quod ubi Pertinax fecit, iam profecto viris antea quoque sibi amicissimis credendum ratus, intellecta omni re, totum se illorum potestati permisit.

III.
De eius caede.
(libr. II. c. 4. extr.)

Multa item ad idem exemplum facturus videbatur, nam et delatores urbe exegerat et ubiubi invenirentur, puniri imperaverat, cavens, ne cui iniuria fieret aut de vanis criminibus periculum conflaretur. Ergo in maxima tranquillitate sese beatissimoque rerum statu victuros senatus ceterique arbitrabantur. Siquidem adeo se aequabilem paremque ceteris praestabat, ut filium quoque iam adolescentem in aulam palatinam numquam adduxerit, sed intra privatos parietes continuerit, sicut in ludum quoque litterarium atque gymnasia de more itaret, nihil privatis absimilis, erudireturque et omnia perinde ut quivis e medio agitaret.


[Cap. 5.] Cum in hac morum vitaeque modestia ageret, soli scilicet praetoriani milites, praesentem rerum conditionem haud satis aequo animo ferentes, veterem illam licentiam violenter se gerendi raptandique omnia affectabant.