Pagina:Eclogae latinae.djvu/26

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

De Pertmacis caede. 7

Interque vina et epulas consilia inierunt Pertinacem e medio tollendi, gravem ipsis atque onerosum, alterumque eius loco imponendi rebus Romanis, indulgentem atque intemperantem nihilque denique non licentiae praebiturum. Igitur confestim, haud opinato, cunctis otium agitantibus, turbidi ac furentes, militari cursu, meridie ipso, protentis hastis, nudis gladiis, frequentes ad imperatoris aedes feruntur. Re autem subita insperataque perterriti cubicularii palatini, pauci plurimis et inermes armatis minime ausi resistere, relicta sua quisque statione diversi alii alio diffugerunt. Pauci tamen ex amicissimis nuntiato militiun concursu persuadere Pertinaci conabantur, uti fuga sibi consuleret populique auxilium imploraret. Ille autem, tametsi utilia in praesens audiebat, tamen indecorum existimans atque illiberale minimeque dignum imperatoria maiestate atque ante acta vita, fugae aut latebris salutem debere, occurrere periculo ac procedere in medium decrevit, sperans persuasurum quae vellet, et furentes in praesens animos placaturum. Igitur cubiculo egressus factusque irruentibus obviam, quaerere caussas institit tam subiti motus et a foedissimo illo tumultu absterrere, non attonitus periculo, sed habitum oris gravem moderatumque retinens, ac nihil humile, nihil pavidum aut obnoxium, nihil denique supplice dignum prae se ferens, ita ad eos verba fecit: Me quidem, o milites, inquit, si occiditis, neque ipsi rem magnam facitis neque mihi sane gravem, homini videlicet huius aetatis et gloriae, siquidem omni humanae vitae finis certe est aliquis necessarius: vos autem, principis curae custodiaeque et propulsandis aliunde periculis adhibitos, caedem ipsos facere primos neque civili tantum, sed imperatorio quoque sanguine polluere dextras, id vero videte, ne vel in praesens flagitiosum sit vobis vel in posterum periculosum. Neque enim ego ulla vos iniuria affeci. Si enim Commodi doletis interitu, nihil profecto novum fuit mori, qui homo natus fuerat: sin dolo necatum putatis, non meum sane id crimen, quippe quem ipsi scitis ab omni etiam suspicione procul abesse. Quae enim tunc