Pagina:Eclogae latinae.djvu/260

E Wikisource
Haec pagina emendata est

De manualibus scriptorum veterum editionibus. 241

historiam philosophia corroboraverit, an philosophiam historia illustraverit, an utramque litterarum suavitate exhilaraverit. Hoc quidem vere mihi videor affirmare, egregium illud bonum, quod ex triplicis huius dotis coniunctione exsistit, cuius boni perfectionem adhuc magis cogitatione informavimus, quam re et experiundo cognovimus, illud igitur bonum in uno ex antiquis plurimum exstare Plutarcho, et perfecte adeo exstiturum fuisse, si ad hanc rerum praestantiam aequalis aut in promptu posita accessisset orationis cum elegantia perspicuitas. Sed perspicuitatis absentia seu obscuritas cum ex iis sit rebus, quae non per se sunt, sed ad alias referuntur, neque tam in scribente insit quam ab ignorantia legentis afferatur, eo magis faciendum est, ut ad Plutarchi intelligentiam aditus adolescentibus mature aperiatur. Ita intelligentia usu exercitioque confirmata nullam vel perspicuitatem vel elegantiam desiderabit; quae non tam desunt, quam in rerum praestantia altius abditae inexercitatos latent. Neque tamen hoc ita accipiendum, ac si adolescentes rudes ad Plutarchi lectionem adduci velimus, immo hunc, ut Thucydidem et Polybium,provectioribus destinavimus, initia ab Herodoto et Xenophonte ducenda iudicamus.

___________



Fridericus Augustus Wolfius
1769—1824.
________________
CXXVII.
De manualibus scriptorum veterum editionibus.
(Ex epist. F. A. Wolfii ad Frid. Volg. Reizium, praemissa editioni Demosth. orat. adversus Leptinem. HalisSaxonum 1789. p.XII. sqq.)

In optatis saepe fuit tum aliis auctoritate praestantibus viris, tum etiam tibi, ut libri veterum ederentur habili forma, commentariorum mole non onusti, omninoque tali