Pagina:Eclogae latinae.djvu/261

E Wikisource
Haec pagina emendata est

242 Fridericus Augustus Wolfius.

habitu, ut emere eos valerent non nimis nummati, et vero tractare vellent ii, qui magna volumina exhorrescerent, vel ipsos tantum scriptores quaererent, non eorum enarratores, et, uti tu in Herodoto tuo dicis, in altum philologiae evehi nollent. Cui desiderio in Latinis iam potest satisfactum videri multorum curis, cum prostent ex eo genere plurimi et optimi, et parvo. Quod idem ut aliquando contingat in Graecis, quam multa agenda erunt, quot quam ponderosa volumina in artum cogenda, quot etiam, quae, si forte hodie reperiuntur, propter raritatem auro veneunt, typis repetenda et frequentanda! ne de iis libris loquar, qui, cum semel modo vel iterum prelum subierint, prorsus evanuerunt, et quasi a morte erunt revocandi. In hoc toto genere sese elaborare velle mihi abhinc biennium narravit redemptor huius libri, meque auctorem rei et curatorem expetiit. Ego vero cupide hanc occasionem bonas litteras adiuvandi amplexus, hortari hominem, consilium offirmare, meam operam in designandis auctoribus polliceri, universam rem, quantum per alias curas liceret, monendo et cavendo regundam recipere. Sed mire quam lentum negotium fuit, obiectis undique impedimentis, quae commemorare nihil attinet. Imprimis parandae typographo fuerunt novae litterarum formae, quae oculis lectorum propter exilitatem non infestae essent, et sua quadam elegantia placerent, aliaque item multa, quae ad opus feliciter faciendum necesse esse viderentur. Quid quaeris? omnia prompta, confecta, expedita sunt. Iam auspicandi caussa, utque ne auctoritatem meam publice defugere viderer, hunc libellum tanquam praecursorem quendam praemisi. —

Quod consilium ut tibi approbem, Reizi, cui mea probari omnia vehementer cupio, tum ut ipsum te, si possim, in quandam societatem negotii traham, singulatim omnem tibi aperiam rationem, sicut designata a me est et instituta. Tui iudicii esto, utrum inde pro laboris ac sumptus magnitudine satis fructus his artibus nostris rediturum videatur; sin minus, amabo te, novis consiliis me adiuva.