De Friderico Volgango Reizio. 249
Restat in praesenti, ut Reizium cognoscamus ex iis,
quibus extrema manus eius accessit, indeque excellentis et
ad grammaticam disciplinam nati ingenii formam complectamur. In iis praecipuum quendam locum tenent tria scripta, in quibus doctrinam de accentus Graeci depositione et retractione persecutus est. Quae scripta quod apud librarios
interdum requiri scirem, de eorum repetitione paranda iam
tum cogitabam, cum tu ad eam me hortabaris. Sed tanto
hortatore et auctore adhuc egebam. Nam sunt apud nos
Germanos hodie sapientes quidam, quibus omne hoc studium
antiquarum artium leve contemnendumque et parum δημωφελὲς videtur, maxime grammaticum illud, quod ad syllabas et litteras rimandas se demittit. Quo me isti vultu exciperent, si
nemine iubente amici gloriae consulentem scilicet vidissent
talibus scriptis repetendis, quae etiam infra litterarum elementa descendunt? Nec adeo desunt homines docti, qui more
primum ex Britannia huc delato ne utendum quidem notis
accentuum putant, cum quid Graece scribunt. His imprimis
verebar ne huiusmodi praeceptio, quo diligentior et plenior
esset, hoc magis videri deberet ridicula esse, aut certe
supervacanea. Quid opponi possit horum opinioni, ineptus
essem, si tibi, vir eruditissime, narrare vellem; quamquam
tu ipse in Iliade tua, aeterno tuorum in has litteras meritorum monumento, novum morem secutus es. At fecisti
tu quidem caussa adductus satis gravi, qua se ii male
defendant, qui, dum libri sui describuntur, prelis assident,
nec in Graecia peregrinantur. Verum utut est, res, quae
adhuc a plerisque fit, et vero antiquitatis satis longa consuetudine munitur, necesse est recte et ordine fiat, atque
remotis, quae in ea occurrunt, difficultatibus. Id docuit
in ea parte, quam pertractavit, doctorum omnium et tuo
consensu Reizius tanto ordine, tanta diligentia, perspicuitate,
sermonis etiam elegantia, ut simili scriptionis generi exemplum
dederit, quale antea adesset nullum.