248 Fridericus Augustus Wolfius.
reposui atque, ne quid inde periret, operam dedi. Etenm eum morti proximum inviserem diceretque pro modestia sua vir optimus, nihil in vita operae pretium a se factum, multa animo designata iacere, nihil perfectum, nominatim Aristotelem sibi manibus excussum, hac ego opportunitate usus petii, ut, quod quocunque modo in illum scripsisset, auditori cuipiam aut etiam mihi edendum mandaret. In quo mihi plane morem gessit et omnem rem mei fecit arbitrii, si quid ex farragine ista, quam sibi fecisset, extundere possem, utrum id premendum putarem, an meo periculo evulgandum.
Noli quaerere, vir amicissime, quid statim primis chartis excussis consilii ceperim. Edidissem ea iam dudum, nisi iusta editio, in ultima praesertim parte libelli, nova cura indigeret, a qua adhuc cursus studiorum meorum me avertebat. Interea adhuc per horas subsicivas me tenuit monumentum Reizii aliud, in quo plura, quam alibi usquam, doctrinae et acuminis sui specimina dedit. Est illud Plauti exemplar ex Gronoviana editione Lipsiae repetita, quod ex eius librorum auctione emptum possideo. Rudentem Plautinam ab eo editam cognoris, simul noris, quam dotem illud habeat, cum dixero, eadem prope cura plerasque fabulas in margine exemplaris manu eius emendatas esse. Multae quidem harum emendationum e priscorum librorum comparatione ductae sunt, sed acerrimo iudicio ductae, a viro rei metricae peritissimo; aliae haud pauciores ingenio ipsius repertae; denique omnes tam diligenti calamo exaratae, ut facile coniicias, non sibi soli haec eum scripsisse, sed, quod olim Bentleius in Notis ad Ciceronis Tusculanas Davisio collatis promiserat, animo agitasse, ut totum Plautum ad criticas et metricas leges correctum daret et restitutum. Gaudebis igitur mecum, quod hic quoque non unius anni labor, auctionariae fortunae a me ereptus, aliquando et. litteris proderit et memoriam viri novo decore illustrabit. Utinam modo ne reliquae editiones poetae, quas item, sed multo parcius, sua manu notarat, dispersae essent parva utilitate emptorum, in publicum nulla!