De institutionis pretio Graecis sophistis ab auditoribus dato. 251
testantur, tum Quintilianus, ubi narrat, Euathlum eum, cuius lis cum Protagora satis celebris est, ab hoc magistro artem dicendi didicisse decem millibus denariorum (Inst. Orat. m. 1.) Hanc eandem summam Zenoni quoque datam esse a discipulis, testimonio Platonis scimus (Alcib. I. p. 218. A. Steph.) Istorum autem virorum exemplum statim, ut fit, plures secuti sunt, in his maxime Leontinus Gorgias, centum et ipse minis docens. Atque ea merces, quae veremur ne audita multos vestrum terrore percutiat, usitata temporibus putari debet Socratis. Nam quod Euenum Parium apud Platonem contentum legimus fuisse quinque minis, id homini proprium ut credamus, ipsa Socratis urbana cavillatio suadet (Plat. Apol. Socr. p. 20. B.) Verum mox post mortem Socratis, afflicta re publica Atheniensium, cum iam plures hanc docendi provinciam invasissent, salubrius pretium inductum videmus. Quippe Isocrates mille drachmarum didactron accepit, si fides habenda lepidae narrationi, quae obvia est apud Pseudoplutarchum de Vit. X Oratt. Nempe ad rhetorem iuvenis dicitur accessisse Demosthenes, quoniam toti didactro solvendo non esset, CC drachmas offerens, ut quintam tantum partem artis oratoriae disceret. At ille, Non frustatim, dixit, concidimus artem, sed facimus, ut ii, qui bonos pisces in foro vendunt totos. Ita et ipse tibi, si discere cupis, universam artem tradam. — Docuerunt tum temporis eodem pretio et alii, ita tamen, ut id pro varia discipulorum fortuna et conditione modo auxisse videantur, modo minuisse. Ceterum summas istas omnes pro institutionis cursu, quem dicimus, universo, easque a singulis auditoribus solutas putate. Itaque non mirum est, maximas saepe opes docendo sibi parasse sophistas, cuius rei plura habemus testimonia apud Platonem (Vid. v. c. Menon. p. 91. seq. Hipp. mai. p. 282.). Fuerunt enim inter eos multi, qui doctrinam non erubescerent ad illiberalem quaestum referre, ut etiam nummos ab auditoribus repraesentatos undique curiose versarent, atque adeo statera apposita examinarent.