Pagina:Eclogae latinae.djvu/271

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est

252 Fridericus Augustus Wolfius.

CXXX.
Censura Herodiani.

(Fr. Aug. Wolfii narratio de Herodiano et libro eius, praefixa

editis ab illo Herodiano historiis. Hal. 1792. p. XXXI. sq., XXXVI. sqq., p. XLIII sqq., p. L. sq.)

Quae de vita Herodiani tradi possint, perpauca sunt, neque ea tam ex certis ducta testimoniis, quam ex coniectura, quae tenuiora rerum vestigia persequitur. Nemo veterum commemoravit, quo is anno natus, quo mortuus sit, nec de genere eius, aut patria, aut aliis denique rebus quidquam proditum est, Quo tamen tractu temporis vixerit, ipse significat. Nam ex prooemio, ubi ab excessu Marci res 60 annorum, vivo se et partim teste gestas, tradere sibi propositum esse scribit, comparandaque extrema parte libri octavi, ubi Maximi et Balbini nece relata Gordiani nepotis primordia attingit, veri simile fit, eum sub M. Aurelii principatu natum esse, imperante autem Gordiano III. historiam composuisse. Quem postremum Gordianorum si exstinctum vidisset, priusquam ista extrema scriberet, videtur breve imperium eius additurus, aut certe de eo paullo aliter locuturus fuisse. At de illis 60 annis, quos in prooemio dicit in plures principes , quam ratio temporum ferret, divisos esse, non plane dicit, tantundem spatii se tractandum sumpsisse, et in isto numero satis longam dominationem Commodi omittere potuit; contra in exitu libri secundi diserte 70 annorum decursum sibi praefinitum affirmat. Sed de priore loco sic sentio: in eo non, quid singula verba valeant, verum quo tenor et series sententiarum ducat, spectari oportere, praesertim cum re ipsa liber illud spatium 60 annorum non excedat. —

Verum talis scriptoris res et natales nosse non aeque necessarium est, atque ingenii servatas nobis reliquias. Quamobrem paullo longiores erimus in Herodiani libro