Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/276

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Censura Herodiani. 257

caussamque potius in eo quaerendam arbitror, quod non satis pleno commentario rerum memorabilium instructus accesserit ad scribendum, et senex labantem iam memoriam reposcere voluerit, quae accurate litteris consignare debuisset. Itaque Spartianus, Lampridius, Capitolinus, reliqui ex hac classe ad copiam rerum colligendam nobis hodie utiliores sunt, quippe qui, etsi bene scribere ipsi non possent, bonam materiam contulerint, in qua alii melioribus aetatibus elaborarent. Quam autem rem ab Herodiano omissam queruntur omnes, et iure quidem, ratio est temporum et annorum, cuius ita negligens et socors est, ut, nisi alii subvenerint, per hoc totum tempus nobis incerto sit vestigio errandum. Nam sicubi temporum notationem iniicit, facit illud fere in morte imperatonun, tot annos quemque imperasse subscribens. Verum etiam his locis seu pinguiore numero utitur seu falso, sive, ubi numero maxime opus erat, prorsus omittit. Hac in re Herodianus longe superatur a Dione Cassio ubique diligenter tempora distinguente, cum hic in aliis virtutibus vicissim ab illo superetur. —

Cum ex libro eius ingenii lineamenta, quae in illo dispersa reliquit, apud animum colligo et imaginem viri cogitatione fingo, videri ille mihi solet fuisse homo moderatissimi sensus et ingenii lenissimi, nec iudicio promptus nec acumine pollens, veritatis, modo non nimis absconditae, admodum amans nulliusque partis cupidus, in laudando iuxta et in vituperando aequus, minime suspicax, nec superstitiosa captus religione; denique parum eruditus et talis, a quo facilius, quid de rebus vulgus senserit, quam quid ipse iudicaverit, discere liceat. Igitur in nonnullis rebus, quibus excellentia historici censetur, multum praestat Dioni, qui se nunquam non senatoriae partis studiosum et vanis miraculis ac portentis credulum ostendit. Praestat autem plerisque auctoribus Latinis et moderatione et veritatis amore, in arte autem scribendi istos infinito antecedit. Itaque quando duplex occurrit auctoritas, videmus eum certa ab incertis distinguere et, quid sequatur, haesitare;Wolir, Eclogae Latinae. 17