Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/275

E Wikisource
Haec pagina emendata est

256 Fridericiis Augustns Wolfius.

utitur, quibus appareant vestigia Latinitatis; unde coniicias, eam linguam ipsi aut usu, aut certe lectione fuisse cognitam. —

Ipsum si audimus, non propositum habuit annales exili stilo conficere, maxima minima in unum cogendo, sed graviora et prospero aut adverso eventu notabilia velut in tabula proponere, unde vicissitudines imperii et vita principum brevi conspectu cognosceretur; in quo consilio imprimis Graecorum lectorum duxit rationem. Quare minime reprehendendus videtur in eo, quod plura ab aliis minuto obscuroque studio collecta silentio praetermittit, sive obscurius et omissis nominibus hominum significat potius quam enarrat. In eo autem iustam reprehensionem effugere non potest, quod nonnulla ad imperii statum pernoscendum prope necessaria, quod homines quosdam insigniores, quod praecipue res in pace gestas vel neglexit vel levius tractavit. Mitto celebrem constitutionem de ingenuis omnibus per orbem Rom. civitate donandis, cum adhuc in ambiguo sit, utrum M. Aurelium an Caracallam edictum pestiferum auctorem habuerit; mitto persecutiones Christianorum, mitto alia. Nam graviora sunt et certiora, illorum principum auspiciis in variis partibus rei publicae acta, de quibus referre omisit, aut pauciora attulit, quam vellemus, ut de nationibus barbaris iam tum imperium Romanum infestantibus, de principalibus ministeriis et horum mutationibus, de vectigalium novis commentis, et quae sunt reliqua huiusmodi. Quodsi quaedam dixisset brevius, si modo structas principibus insidias, quas prolixe ubique persequitur, neglexisset ac paullum abstinuisset ab ornatu eloquentiae, ineptis passim contiunculis captato, in eadem magnitudine voluminis plura lectu digna afferre potuisset. Denique etiam viros summa auctoritate in rebus administrandis et iurisprudentia claros, quales fuerunt Papinianus, Paullus, Ulpianus, Modestinus, ab eo praeteritos non soli consulti aegre ferunt; sunt adeo, qui illud silentium malignitati eius et invidiae tribuant. Huius vero culpae plane eum absolvendum