Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/279

E Wikisource
Haec pagina emendata est

260 Fridericus Augustus Wolfius.

darent egregii speciminis elaborandi, quo legendo alii delectarentur, alii assidue intuendo proficerent in arte, cui maxima illo tempore praemia proposita erant. Ita scriptae sunt, quae partim ne haberi quidem potuerunt, Verrinae et Philippicae et plures aliae, de quibus mentio facta est in Epistolis ad Atticum. Huic enim et aliis quibusdam familiaribus, imprimis iis, qui in provincia versabantur, Cicero mittere solebat exempla horum scriptorum, quae spectata illis et probata paullo post multifariam descripta iuventus, optimorum studiorum et vere Romanae artis aemula, cupidissime conquirebat. Atque hanc caussam edendi Cicero, illud praesertim aetatis, frequentissimam habuit pariter in accusationibus ac defensionibus. In defensionibus autem accessit interdum aliud scribendi consilium, cum is, quem patronus discrimine fortunae capitisque liberasset, ab eo dictam seu verius elaboratam de iisdem argumentis orationem legere et quasi denuo frui innocentia sua cuperet. Quem ad usum compositam esse cognovimus eam, quae est pro rege Deiotaro, quam a se scriptam ipse auctor testatur, ut gratum faceret veteri amico, etsi caussa tenuis esset, nec admodum eo labore digna. Itaque quod apud nos fere faciunt ii, qui se ad habendam orationem parant, ut calamo accurate meditentur, quod in actu rerum dicturi sint, apud Romanos illis temporibus moris non fuit, nec dubitabant oratores, iuvenili doctrina et forensi exercitatione freti, extemporali facultati se committere, aut, si quid antea formaverant et in commentarios rettulerant, id sibi, non aliis notatum, excidere et pervulgari non patiebantur. Etenim ante Octavianum Augustum vix quisquam Romae recitabat neque in contione neque apud iudices, et ad solas acroases pertinebat recitatio seu lectio, nec recitabantur in senatu sententiae, sed dicebantur, nisi aliquid gravius et difficilius magis meditata et concepta postularet. Multo minus iudices aut populus tulisset oratorem de scripto dicentem, etsi nonnunquam ad illos in gravioribus caussis afferebatur meditata oratio. Sed postquam versa rei publicae forma novos mores in rebus plurimis, et novum