Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/280

E Wikisource
Haec pagina emendata est

De labentis eloquentiae Latinae habitu. 261

ingeniis habitum cultumque induxerat, omnis prope vis dicendi ad scripturam recidit, quae illius quondam magistra et adiutrix fuerat; et cum mutari id humana ope nequiret, quod paullo ante Cicero praedixerat eventurum, ne obmutesceret et interiret eloquentia, splendidis et animosis caussis orbata, studiosi in umbra ludorum quaerere coeperunt argumenta antiquioris aevi, quibus stilo ornandis seu in conspectu auditorum declamandis linguam acuerent, animumque magnarum rerum memoria et vetustatis spiritu nutrirent. Eadem res non minus in poesi accidit, cum ii, qui maxime omnium scriptorum in lucem et publicum conspectum prodire volunt, scenici poetae, fabulas suas, antiqua plerumque argumenta, soli recitationi intra parietes auditorii scribebant; quo in genere hodieque exstant tragoediae sub nomine Senecae tragici. Iam prosae eloquentiae magistri suis discipulis certatim praelegebant orationes ad normam veterum conscriptas, alii liberius de quavis proposita re, sive vera sive ficta, declamitabant, partim ex praeparato, partim ex tempore; fuit adeo sub Augusto clarus quidam professor artis, qui institutionem suam una propria declamatione contineret. Ex illis autem antiquis oratoribus Ciceronem, statim post mortem eius, praecipua cura lectum, eiusque nomen, ceteris omnibus, qui cum eo de fori principatu contenderant, posthabitis, vulgo iactatum et tanquam ipsius artis, non hominis, celebratum esse, plures loci ostendunt apud Senecam rhetorem, Velleium, Iuvenalem, alios. Nihil igitur mirum est, si declamatores, qui, Ciceronis copiam ut imitatu facillimam adamantes, totos se ad illum legendum et discendum dedissent, ex tanto numero orationum elegerunt aliquas, quibus modo refingendis certamen quoddam elocutionis tentarent, modo, contrariis partibus sumptis, reos Ciceronianos defenderent, aut ab illo defensos accusarent; postremo ex omni occasione, qua eum verba fecisse ex historia constabat, declamatoriam materiem decerperent, in qua polienda et coloranda versari sibi in foro et in curia germanique Cicerones esse viderentur. Sic quodammodo