262 Fridericus Augustus Wolfius.
supplevit ista natio, quodcunque maximus auctor artis suae aut omnino non dixerat, cum dicere potuisset, aut neglexisset certe scribere, cum dixisset, siquidem multarum caussarum, quas oraverat, nullae ab eo confectae erant orationes. —
Itaque in barbara usque saecula dimanavit iste mos declamandi cum omnibus vitiis et corruptelis ingeniorum, quae cum eo coniuncta esse ipsa res monet. Nam cum a tenuibus initiis profectus primum utilis esset futuro oratori, mox late diffusus omnem Latinae eloquentiae sanitatem sic perdidit, ut post principatum Tiberii exiguus fuerit numerus oratorum et scriptorum, quem a publica contagione immunem praestiterit melior genius. Quippe maximam partem infamiae, qua hodie aetas labentis linguae urgetur, illi uni caussae assignari par est. Vehementer enim errare videntur, qui hanc aetatem, quam vulgo argenteam vocamus, de ipsius linguae neglectu et depravatione accusant, quasi post Ciceronem Latini Latinis verbis uti desiissent; quo errore aliquot abhinc saeculis ducebantur viri docti, qui nomen Ciceronianorum adepti sunt. Immo multa sunt argumenta, quibus demonstremus, copiam et nitorem sermonis usque ad Antoninos crevisse, diligentius exculta lingua, aptioribus vocabulis et formis loquendi partim ex prisco usu revocatis, partim novis ad normam analogiae procusis, etiam subtiliore cura discretis significationibus. Sed qui primus hac in parte plurimum iuvit Latinitatem, eundem, si fas est dicere, primum in poësi declamatorem exstitisse videmus, etsi venustissimum et ingeniosissimum, Ovidium; prosam autem orationem et historiam simili labe inquinavit Trogus Pompeius, pendens maxime a Theopompo, in quo antiquitas scholam Isocratis rhetoris agnovit. Reliquos quid nominem, qui in omni genere compositionis pravas argutias, effrenatam lasciviam, tumorem, fumum, ineptias cupide captaverunt dictionemque finxerunt a recto iudicio veterum mire abhorrentem? Scilicet illi sibi cum tot scriptoribus, qui etiamtum vulgo in manibus erant,