De stultitia et crudelitate Caracallae. 19
precabatur. Cumque esset raro capillo et crinem quaereret, ut imponeret ignibus, deridiculo erat omnibus; ceterum quos habuit capillos, tamen totondit.
Decedens autem Ilio Asiaque omni et Bithynia gentibusque reliquis pertransitis, atque ubique rebus compositis, devenit Antiochiam, ibique exceptus honorificentissime atque aliquamdiu moratus Alexandriam contendit, praetexens huic itineri desiderium visendae urbis ab Alexandro constructae, simul consulendi patrii illorum numinis, quod egregie incolae venerantur. Ac simulans haec duo, inprimis religionem dei et herois memoriam, iubet hecatombas comparari ac parentationes omne genus. Quod ut primum est Alexandrinae multitudini nuntiatum, levissimae suapte natura et omnibus momentis expositae, studium benevolentiamque principis omnes quasi animorum impotes accipiebant. Igitur ad excipiendum illum se comparabant, quanto numquam antea honore ullum imperatorem excipere consueverant; quippe omnifariam musica instrumenta disposita ubique varium edebant sonitum, praeterea aromatum ac suffimentorum vapor omne genus aditus cunctos optimis replebat odoribus, taedis praeterea et florum sparsionibus imperatorem honorabant. Sed ubi in urbem iam pervenit, primo quidem templum ingressus est multisque victimis immolatis ac thure cumulatis altaribus ad Alexandri monimentum se contulit, paludamentumque purpureum et claris speciosisque gemmis annulos conspicuos balteumque et si qua alia gestabat elegantiora, demta sibi, tum illius imposuit tumulo.
[Cap. 9.] Haec cernentes Alexandrini, laeti supra modum, noctibus totis ac diebus festum celebrabant, ignari quid intra ulceratum pectus imperator occuleret Haec enim omnia per simulationem faciebat, ut universam illorum multitudinem contrucidaret. Latentis odii caussa talis erat. Nuntiatum ei fuerat Romae agenti, vivo adhuc fratre, atque item post exstincto, multa in ipsum dicere Alexandrinos. Sunt enim homines suapte natura dicaces atque ad describendum illudendumque maxime facti, iactantes in optimum