Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/39

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

20 Angelus Politianus.

quemque et potentissimum dicteria quaedam, ut quidem ipsi putant, festiva, ut autem videntur iis, in quos dicuntur, longe gravissima; quippe huiuscemodi iocorum vel maxime illa permovent, quibus delicti veritas arguitur. Quare cum multa in eum dixissent, ne dissimulata quidem fraterna caede, matremque etiam Iocastam vulgo appellarent irriderentque ipsum, quod tantulae homo staturae Alexandrum atque Achillem, maximos atque fortissimos heroas, aemularetur, dum ludere se putant, eo impulerunt Antoninum, hominem suapte natura iracundum atque valde sanguinarium, ut perniciem illis insidiasque moliretur. Igitur celebritate ac festo iam una cum illis peracto, cum videret maximam hominimi multituditiem ex vicinis regionibus confluxisse in urbem, monuit edicto, ut in planitiem quandam iuventus universa conveniret, velle affirmans, sicuti Macedonicam Spartanamque habebat, ita etiam in Alexandri honorem, ipsius herois cognomento, phalangem constituere. Iubet igitur consistere iuvenes universos, relicto intervallo, ut singulorum aetatem staturamque et corporis habitudinem militiae idoneam consideraret. His creditis iuvenes omnes ac verisimili spe ducti, ob insignem honorem paullo ante exhibitum principi, conveniunt frequentes una cum parentibus atque germanis, laetis gratulantibusque eorum spei. At vero Antoninus singulos inter se distantes circumiens contrectansque et aliud in alio laudans praeteribat, donec illos, neque id animadvertentes neque exspectantes, universus circumveniret exercitus. Ut vero coniecturam fecit, iam esse omnes militum suorum armis inclusos quasique retibus implicitos, ipse statim cum suo praesidio excessit ac signum militibus dedit, qui statim facto undique impetu deprehensam in medio inermem iuventutem ceterosque qui aderant, magna caede contrucidant. Atque e militibus alii caedem tantum faciebant, alii foveis ingentibus cadavera obruebant aggestaque desuper humo immanem tumulum excitarunt. Multi etiam in eas foveas semivivi protrahebantur, multi adhuc integri detrudebantur. Sed et milites nonnulli simul