30 Paulus Manutius.
pellem, et quem salutares illae curae detinent fixae, et locatae pro publica Majestate tuenda, ad privatae rei cogitationem ac studium vocem? Verumtamen, quia nec res ipsa, ut ego interpretor, privatim ad me unum pertinet; sed aliqua ex parte cum publica utilitate coniungitur, et ex tuis litteris velle te mea causa multum, ex omnium sermone posse plurimum intelligo, male prorsus mereri videar de studiis meis ac de me ipso, nisi opportunitatem istam nactus amoris, officiique tui, agam tecum de statu meo, quantum res ipsa postulat, et quantum mihi per humanitatem tuam licet, per quam licere video plurimum.
Etsi enim iaceo, nec recenti, nec levi, sed inveterato jam, difficilique morbo: tamen si tu tantus vir ad me erigendum, ac recreandum accingeris; si istam scientiam, istam artem adhibes, quae saepe bonis viris in calamitate opem ac salutem attulit, cur dubitem, quin voluntatem atque industriam meam felicitas illa, utrique nostrum pariter exoptata, consequatur? Quod si secus acciderit, suum tamen humanitas tua fructum non amittet. Ego enim quod volueris conatusque sis, in tua laude ponam, quod non perfeceris, ad meam fortasse culpam vel, ut aequius de me ipso sentiam, ad meam certe fortunam transferam. Nam et praeclarus artifex perfectam animo speciem intuens cum ipse nihil in arte possit opus tamen imperfectum subiectae materiae vitio relinquit. Nec tamen is ego sum, cuius animum immoderata quaedam opum honorumve cupiditas angat. Habeo magnam gratiam naturae meae, quae me ad hanc insaniam numquam impulit, maiorem etiam iis viris, quorum praeceptis eruditus ad hanc diem ita vixi itaque posthac, ut spero, vivam, ut neque summa cupiam, nec summa adeptis invideam. Sed quia virtus, licet a se ipsa pendeat, externa tamen quaedam non recusat, propterea mediocritatem earum rerum, quae fortunae bona quidam vocant, numquam contempsi, elaboravi etiam, ut consequerer; et plane me consecutum credidi, cum decem abhinc annis Romam veni. Quis enim aliter crederet, cum a Pontifice maximo vocarer, cum hic vigere diceren-