Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/50

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Paulus ManutiuB, Aldi fil., loanni Cratoni. 31

tur ac semper antea viguissent artes illae, quibus ab ineunte aetate meum studium dederam; cum ipsum denique nomen urbis Romae nihil tenue, nihil angustum, sed ampla et magna polliceri omnia videretur?

Hoc loco non faciam, ut aut de meis ipse meritis detraham, quod certe non debeo, non enim commisi, ut meam in re mandata diligentiam, operam, fidem requirere quisquam iure possit; aut alios carpam, quod ab institutis meis longissime distat. Tantum dicam, et id ipsum invitus: nescio, quo fato mihi fontes aruisse, qui profluere solebant, benignitatem, quae antea patebat, ita clausam in me esse, non modo ut nihil eiusmodi, in quo vel copia vel splendor inesset, sed ne mediocritas illa quidem, quae repellit incommoda, quae honestatem ex parte saltem aliqua tuetur, mihi adhuc obtigerit.

Ac vide tamen aequitatem animi mei: rei domesticae iacturam, quaecunque est, facile fero; libenter dissimulo, do operam, ut obliviscar; quod antiquam colere frugalitatem, quod illam parvo contentam, omnium laudandarum artium parentem altricemque disciplinam retinere cogor, non irascor, et hanc ipsam fore crederem Uberis meis non contemnendam hereditatem. At multa desunt. Ego deesse mihi quidquam nego, abesse multa confiteor, quae tamen ipsa, ni fallor, eiusmodi sunt, ut, si large suppetant, nihilo fiam melior, si absint penitus, aut si minima sint, sicuti sunt, nihilo deterior. Ergo quod ad hanc iacturam attinet, tranquillo satis animo sum. Illa me dies noctesque vexat, illa mihi penitus insidet haeretque cura, quod, si quem studia mea fructum ferre, si quid posteris industria mea prodesse poterit, id periisse totum ac perire quotidie magis intelligo. Haec sunt mea detrimenta, optime Crato, atque utinam mea tantum essent, ferrem facilius et quoquo modo quasi foverem ac molirem dolores meos. Nunc quod publico tamdiu commodo defuerim, quod iacere studia mea per annos decem, quod ingenium languere sim passus, quod denique fundamentis adolescentiae praeclare iactis aetas gravior exspecta-