PauluB Manutius Aldi fil., loanni Cratoni. 38
cherrimae virtutis effigies amorem conciliet, laudandi voluntatem commoveat, imitandi studium excitet. Praeclarum ducitur quam plurimis imperare mortalibus, gentes nationesque subigere, dare leges, iura praescribere. Haec magna videntur et expetenda inprimis; sed haec ipsa saepe motus temporum labefactat, saepe vis hominum convellit, saepe ad alienam fortuna potestatem transfert. Urbes et oppida intereunt, vestigia vix apparent, nomina simul interire et ciun adspectu memoriam quoque tolli, scriptorum virtus et industria non est passa. Decet igitur, cum tu Maximilianum vehementer ames, cum illius gloriae maxime servias, id curare te inprimis, quod et maximum est amoris argumentum et ad eius gloriam maxime pertinet. Bonis enim viris, quorum excludi numero me non arbitror, et ita doctrinarum in studio versantibus, non ut sibi tantum vivant, privata delectatione contenti, sed ut ingenii monimenta relinquere et posteritati patere suam industriam velint, quae mihi semper studiorum ratio probata vehementer est; iis tu si otium das et, qua vales apud imperatorem gratia, conficias, vide, quot bona consequantur. Ipsum imperatorem ornabis immortali gloria, probitati et virtuti amissam prope dignitatem restitues, frueris tu quoque magna laude, quamquam te quidem hoc spectare non oportet (ad eam enim laudem, quam adeptus iam es, propemodum accedere nihil potest) sed tamen frueris eorum amore et observantia, quos tibi tua merita, tua benignitas adiunxerit. Equidem, si hoc per te assequar, ut ex turbulento negotii genere emersus ad tranquillitatem perveniam et quod reliquum vitae contigerit, in optato litterarum portu, interpellatore nullo, vacuus omni cura degam, nulla res erit tanta, quam non et me tibi debere confitear et libenter tua caussa suscipiam. Istam quidem virtutem, quae me a molestissimis occupationibus ad suavissimam quietem et aptissima naturae meae studia traduxerit, feram in oculis assidue, colam animo semper, fortasse etiam futuris gentibus ignotam esse non sinam. Vale. Romae. Id. Iun. MDLXX.Wolff, Edogae Latinae. 3