Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/51

E Wikisource
Haec pagina emendata est

32 Paulus Manutius.

tioni non responderit, id cum recordor, paene totus ipse mihi displiceo, et quamquam culpa vacem, me tamen culpa non libero, sed quasi communis caussae desertorem accuso. Una relinquitur in amore tuo consolatio, et si nihil praestares aliud, hoc ipso tamen consolaris, quod aegritudini meae sociam se adiungat aegritudo tua, et, dum tu aeque doles atque ego, id efficis, ut ego non aeque doleam atque soleo.

Sed illa pars litterarum tuarum, in qua de Maximiliani imperatoris admodum propensa ad liberales disciplinas voluntate significas et addis, opem ab eo si petam, fore, ne frustra petam, ea vero pars animo meo tamquam labanti quiddam, quo consisteret, instillavit. Aliis alia cara sunt, non eodem sensu, non eodem omnes ingenio natura finxit: ego quarum rerum illecebris capiuntur multi, ita pleraque non amo, ut averser penitus ac fugiam. Litteris pascor, his voluptatem nullam praefero ac ne confero quidem; harum consuetudine nihil suavius experior, nihil dulcius. Et quemadmodum, si solem e mundo deus auferat, statim in hoc orbis terrae communi domicilio summus horror, summa sequatur incommoditas, sic adempto mihi litterarum usu, plena tenebris omnia, plena molestiis, otium iniucundum, negotium perdifficile videtur. O mi Crato, o mi, inquam, suavissime Crato (iam enim audeo tua fretus facilitate familiariter ac plane blande tecum agere) tune is es, qui mihi me ipsum longo intervallo restituas? qui has aliquando tenebras tuo lumine expellas? cuius munere excolantur et rursus florere incipiant studia mea? Confer huc, obsecro, opes tuas, quas intelligo esse maximas, ingenii, prudentiae, auctoritatis. Digna prorsus tuis officiis, digna tuo patrocinio caussa est; nam si pro litteris agitur, cur humilis et obscura videatur? si apud imperatorem sapientissimum, verae solidaeque gloriae cupidum, cur difficilis aut dubia? Merces autem recte factorum nulla praestantior aut uberior, quam ut usuram vitae quam brevissimam aeterna nominis memoria compenset, posterisque tradita litterarum beneficio pul-