Pagina:Eclogae latinae.djvu/58

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Eidem Ripario. 39

minus usitatis paullove obscurioribus laberis, non offendor; at cum ita erras, ut adbuc prima grammaticorum prae- cepta ignorare videaris, indignor. Ac scis ipse, quam saepe tibi ob eam caussam iratus fuerim. Quare te maiorem in scribendo diligentiam adhibere par esset. Neque vero ra- ritatem litterarum tuarum excusare uUo modo potes. Nam quae tandem esse possimt tua ista negotia? Magis vereor, ne te voluptates abstrahant et a scribendo et a legendo; quibus tu si te dederis, actum est. Non equidem interdico tibi omni genere voluptatum; non sum usque eo inhumanus; sed illae et honestae sint et adhibeatur modus. Crede hoc mihi: verae et solidae voluptates nulla re magis quam con- temptu inanium comparantur. Saluta parentes tuos verbis meis. Vale. Tibure. XVI. Kal. Sept. MDLXX. Nihil adhuc audio de litteris Graecis, num eis imbui coeperis. Ea res mihi maximae curae est. Da operam modis omnibus, ne diutius trahatur. Mora omnis mihi molestissima futura est.

XXI.
Eidem Ripario.
(Epp. I, 63.)

Vide, quam te amem. Cum a multis hodie litteras acceperim, nihil mihi prius faciendum esse duxi, quam ut ad te potissimum rescriberem. Cave putes, Alexander mi, ipsi te patri tuo cariorem esse quam mihi. Ac si quaeras, quae caussa sit huius erga te tanti amoris mei, ne vivam, si aHam afferre possum, quam quod videor mihi animad- vertisse in te ingenium excellens et, si tu volueris, ad omnia summa natum. Sed tu hoc facito tecimi cogites, multas res esse suapte quidem natura bonas, sed quae culpa eorum, qui illas possident, interdum pessimae ac pemiciosissimae fiant. Bonae sunt opes, sed si quis non recte utatur, malae. Bonum fonua, sed id bonimi multis exitio fiiit. Ex eodem