Eidem Ripario. 41
magistros nactus in eo studio perstitisses, ad aliquam praestantiam pervenire potuisse. Nam et numerosi sunt et sententias habent neque inconcinnas neque ineleganter collocatas, et ipsimi dicendi genus non abhorret a recto; planeque sperare posses, te aliquando bonum poetam fore, si hoc agere velles. Sed maiora tibi proposita sunt, quae, quantum potes, urgeas censeo; et subsicivis horis veterum poetarum scripta manibus teras, non tam ut imiteris, quam ut eis te oblectes simulque aliquid ex eis assidue, quod tibi usui sit, colligas. In scribendis versibus tempus a te collocari, verum ut fatear, nolim. Malos versus facere turpe est, mediocres inglorium, bonos difficilius, quam ut praestari possit ab iis, quibus aliud agendum est. Quid in tuis lima egeat, praesens praesentem admonere possim; per litteras non aeque facile possum. Recteque ac vere mihi videtur Ovidius dixisse, emendandi laborem maiorem esse quam scribendi. Mihi hoc credas velim, me hodie non dif&cilius ad saltandum quam ad faciendos versus ad- duci posse. Si quid erit serimn, in quo meam operam desideres, non deero; in his levioribus si quando de me cogitabis, peto a te, illud quoque cogites, non multo iuni- orem esse me, quam erat Horatius, cum illa de se scriberet: Nuinc ibaque et verms et cetera Ivdiora pono. Vale. Romae. Id. Febr. MDLXVm.
Noli afflictare te, mi Alexander; ego te non deseram. Si alii et te et commendationes meas negligent, efficiam, ut eorum opera nihil indigeas. Tu modo habe bonum animum, morem gere parentibus tuis et cave diligenter, ne quid admittas, cur illi tibi merito irasci possint. Hoc si tu praestabis, noli dubitare; ego tibi praestabo cetera. Spes