Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/61

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

42 Marcus Antonius Muretus.

est no8 brevi istic fore. Conservato mihi illam pristinam hilaritatem tuam et alacriter incumbe in studia. Nil formidandum Teucro duce et auspice leucro, Vale. Tibure. V. Id. Oct. MDLXX.

XXV.
Eidem Bipario.
(Opp. T. II. Auctar. ep. 6.)

Nunc demum videris mihi rediisse ad veterem illam in scribendo diligentiam tuam, de qua superioribus diebus tantum detractum esse, non satis aequo, ne quid te celem, animo ferebam. Perge igitur, ut coepisti, quam potes et saepissime et accuratissime scribere. Nam ea res et mihi voluptati et tibi utilitati summae futura est. Versus vero tui satis bonam spem mihi afferunt; insunt omnino errores quidam, sed eos emendabimus, cum una erimus.

XXVI.
Marcus Antonius Muretus Iulio Roscio S.
(Opp. T. II. Epp. I, 94.)

In hac commutatione oonsilii de instituenda raticme studiorum tui nihil me magis soUicitum habet, quam quod nescio, quos progressus in Graecis litteris feceris. Quarum sine mediocri saltem cognitione cave putes ad ullam do- ctrinae praestantiam perveniri. Eis si ita imbutus es, ut possis Aristotelem suapte lingua loquentem intelligere eius- que etiam interpretes Graecos sine cuiusquam interpretatione Latina consulere, non invitus patiar te ad studia philoso- phiae gradum facere; etsi, ut verum fatear, Demostheni, Thucydidi, Herodoto, Xenophonti et huius generis scripto-