Muretus lulio Roscio. Id. Francisco Venierio. 43
ribus, praetereaque poetiB Graecis aimuin adhuc unum dari maluissem. Volo equidem, quidquid ages, prospere tibi ac feliciter evenire; sed tamen non committam, ut, si absque iUo instrumento te ad pbilosophiam contuleris, dicere un- quam possis, Muretum tibi eius consilii auctorem fuisse. Neque haec a me ita disputantur, quasi tibi in iis litteris, quae humaniores dicuntur, consenescendum arbitrer; longe semper ab ea sgntentia meus abfuit animus; sed tu et ea aetate es, ut properare non debeas, et eo ingenio, ut, si firma ac solida doctrinae fundamenta ieceris, ad summa omnia facile perventurus esse videaris. Nam quod ais, sine eloquentia multos ad summam amplitudinem pervenisse, sine sapientia neminem: verius dixisses, et sine sapientia et sine eloquentia et sine ullo vero bono multos ea, quae vulgo habentur amplissima, et olim consecutos esse et quotidie consequi. De quibus constitueram hoc loco pluribus disserere; sed avocor. Tres enim hic habemus Cardinales, qui mihi omne prope tempus eripiunt. Mi Rosci, ignosce occupationibus meis et vale. Tibure. III. Non. Octobr. MDLXX.
{{center|(Opp. T. II. Epp. III, 56.)} Bene facis, quod te latine scribendo quotidie exerces conatumque omnem adhibes, ut praestantiam in eo genere aliquam consequaris. Non enim dubito, quin et cetera vita et istud tuum studium eo, quo debet, id est, ad pro- pagandam gloriam Christi et ad ecclesiam pro tua virili parte ab insultibus improborum defendendam dirigatiu*. Sed quid te usque huc deterruerit, ne ad me scriberes, dispicere equidem non queo. Nam neque ea auctoritate sum, ut quisquam iudicium meum vereri debeat, et, si essem, summa tamen mea erga totam sodalitatem vestram voluntas omnem