46 Marcus Antonius Muretus.
pressio quasique professio pergrata mihi perque iucunda sit. Ego, mi Manuti, cum de eo, quod mihi contigerat, retulissem ad medicos meque illis omni ex parte indicassem, neque quidquam de tota mea ratione ac consuetudine vi- vendi reticuissem, nihil aliud reperire potui, nisi id, quod ipse per me facile suspicabar: nocere mihi, quod tam raro exirem domo, quodque, ut me impetus ceperat, ita me, nulla habita ratione temporis, aut ad legendum aut ad scribendum darem. Itaque de eorum consilio meditor paullo laxius ac solutius vivere, et ante cibum ambulatiuncula modici sudoris aliquid excitare, praetereaque, cum videbitur, ali- enis et oculis legere et manibus scribere; quem ad usum parare cogito amanuensem quempiam, cui epistolas inam- bulans dictem, nisi si quid erit tcjv ano^QrjTiov, quamquam haec quoque interdimi, sed ^v aivCyfiam. Antea enim so- lebam statim a prandio calamum in maninu sumere et horam unam atque alteram epistolarum scriptioni dare; quo re ipsa comperi nihil esse perniciosius. Cavebo igitur et, ut mones, parcam mihi, cum mea caussa tum me hercules etiam tua. Non enim levem neque contemnendam iacturam faceres, si quid mihi contingeret. ^(Xov yuQ ovdkv xrrifia Tifii(oT€Qov. Ego vero amicus tibi sum, et amicus ex animo, quales admodum paucos esse non iniuria querebatur The- ognis. De Catullo exiguam tu quidem mihi diem praefinis, sed tamen dabitur opera, ut satisfiat tibi. Torquatus Bembus respondit, se cognoscendi mei cupidissimum esse mihique libenter gratificaturum, quacunque in re posset. Quod scri- bam, aliud nihil occurrit. Etiam atque etiam vale, mi Manuti. A. d. IV. Kalend. April. Patavio. MDLXVIII.
Magno mihi dolori fuit mors fratris tui, tum quia ipsum amabam, ut tuos omnes debeo, tum quia facile in-