Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/66

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Marcus Antonius Muretus Paulo Sacrato. 47

tellexi, pro tua humanitate et eximia caritate erga tuos quam ea tibi gravis et molesta futura esset. Quamquam autem sera iam consolatio videri potest, facere tamen non possum, quin te moneam, id quod tibi notissimum esse scio; sed interdum evenit, ut doloris acerbitas etiam ea, quae notissima sunt, ex animo excutiat: ut memineris aequissimo animo ferendam esse hanc Dei quidem voluntatem, humanae autem naturae necessitatem. Si ars aliqua reperiri posset, qua fieret, ut in hac vita perpetuo maneremus, tamen eam repudiare et aversari oporteret, quae nobis aditum ad meliorem vitam intercluderet. Nunc ea nobis Dei voluntate imposita est necessitas, ut hinc aliquando exeamus, neque quidquam magis inter stultos et sapientes interest, quam quod illi indignantur, nunc suis evenire, quod sibi.quoque eventurum est, nunc se eo pervenisse, quo perveniendum est omnibus; hi communem sortem et in suis placide ferunt, et in semet ipsis placide exspectant. Miramur, Sacrate, mori eos, quos amamus? Ipsi nos quotidie morimur, Quota pars superest in nobis eius, quod in adolescentibus fuit? Mei quidem iam mortui sunt dentes; prope enim omnes deciderunt; paullatim moriuntur oculi, quos quotidie minus ac minus perspicaces fieri sentio; moritur memoria; mortua sunt alia, quae utinam multis abhinc annis mortua fuissent. Mihi crede, Sacrate: senectus mea vix alio nomine mihi gratior est, quam quod mihi placidiorem ad moriendum viam sternere videtur. Itaque mortuis amicis bene precemur; ipsi nos ad bene moriendum quotidie praeparemus. De silentio tuo neque cur te purges, caussa ulla est, neque ullus metus, ne mihi propterea minus carus sis. Partem aliquam scriptorum meorum iam ad te misissem, nisi de omnibus simul edendis cogitarem. Si tamen longum tibi videtur exspectare, dum id fiat, non recuso, quin interea mittam ad te aliquid proprie tuum, quod tu Venetiis excudendum cures. Id si te velle significaveris, in me mora non erit ulla. Vale. Ex Urbe. prid. Id. Februar. MDLXXIV.