Pagina:Eclogae latinae.djvu/69

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

50 Marcus Antonius Muretus.

scrupuli si forte unius est. Ego tamen non dubito, quin Paeti pes'verior sit quam Colotii. Sed, ut dixi, discrimen est l6y(p ^eioQTjrov. Si quid a me aliud praestari voles, fac scribas; non enim tibi concedam, ut tu mea caussa plus velis quam ego tua. Nunc ad summa capita posterioris epistolae tuae re- spondebo. Noli, obsecro, excusare te, quod ad me minus acciu*ate scribas. Ego enim, qui vix unquam epistolas meas relegere soleo, nedum emendare ac rescribere, con- cidam animo, si cogitem, mihi quoque cogitandum esse, cum ad te scribam. Utamiu' potius illa veteri consuetudine scribendi amice ac familiariter, quidquid in solum. Tu qui- dem minus crebras a me litteras accipies, si eam mihi necessitatem imponas, ut quae ad te scribam, limare ac polire cogar. Quod mihi ultro defers indicem librorum, qui sunt in bibliotheca Caesaris, adeoque si quid describi velim, ut id fiat, curaturum polliceris, amice magne, quis tibi genius id, quo ego uno maxime ac facillime capi possem, indicavit? Certe enim, si cum Ulysse fuissem et Sirenes mibi tale aliquid ostentassent, in mare me, opinor, quam- quam non valde bonus natator, coniecissem, ut ad eas per- venirem. Indicem igitur illum avidissime exspecto. Quem honorem habuit Caesar rt^ fiaTcaQCjrji Paulo Ma- nutio, idem ut mihi quoque habeatur, quod ostendis facile per te et per Matthaei Stufii patrem impetrari, si velim, posse: respondebo tibi aperte et breviter. Ego quidem per id mihi petere non auderem, ne ambitiosus viderer, neve irridendi mei occasionem cuiquam darem, si forte id peterem neque obtinere possem; sed si per amicos negotium confici posset, longe plurimum debere et Caesareae Maiestati et iis, qui mihi taiitum honorem ab illa conciliassent, et agno- scerem et praedicarem. Exspectabo igitur, dum super ea re aliquid ad me exploratius scribas, ac tum deminu, si voles, mittam ad te familiae meae Suy^a. Sed quia ego, cum iam pridem sacerdos sim, filios ex me relinquere non possum, si quid mihi vestra opera concedetur, cuperem