Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/68

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

M. Antonius Muretus Hugoni Blotio. 49

ipsius Stufii et quaestionem quandam de pede Romano. Ad Stufium quod attinet, nihil praetermisi, quod in me situm esset, et declaravi, quanti facerem commendationem tuam, quibuscunque rebus potui, pluribus idem perfecturus, si ita res ipsius tulissent. Sed patres, quibus istinc com- mendatus fuerat, diutius eum mecum esse noluerunt, neque ego eorum voluntati atque auctoritati pro mea perpetua erga universum illum ordinem observantia adversari aut potui aut debui. Si quid eveniet, in quo ei auctoritate, gratia, opera, pecunia, omni denique auxilii genere prodesse possim, faciam caussa tua, ne quid ei amplius desit, quam si inter suos esset. Atque hoc cupio te quoque ad ipsum scribere, ut plane sciat, se mihi curae et esse et, dum hic erit, fore. Quod de pede Romano quaerebas, ne ad id tam cito, quam par erat, responderim, caussa haec fuit. Ibam ad Lucam Paetum, ut ex eo certius aliquid exploratiusque cognoscerem. Cum eo venissem et cum illo sermonem conferre coepissem, litterae tuae, quas ipsi ostendere cupie- bam, in via mihi.e sinu exciderant. Haesi attonitus, cimi satis certo constituere non possem, numquid eas mecum extulissem, an reliquissem domi. Itaque ut domimi redii, omnes capsas, onmes forulos, omnes angulos bibliothecae meae excussi, donec magna sane cum animi molestia sensi, verum esse illud vetus dictum: neque sinui neque mulieri credendum esse. Distuli tamen, sicubi eas forte reperirem; qua spe fretus, dum diem ex die duco, factus sum vnag- 7}fX€Qos. Hodie denique ad Paetum redii, et quia meminisse videbar, ^riTrifxa tuum fuisse de discrimine, quod Paetus dixisset esse inter pedem Colotianum, quo Agricola usus est, et suum, hoc ex ipso quaesivi. Ostendit autem mihi cum alia vetustatis monumenta sane insignia, tum pedes duos aeneos e terra erutos mirae antiquitatis. Eorum utrum- que cum Colotiano contulimus. Est omnino aliquid dis- criminis: pauxillulo enim longior est Colotianus; sed dis- crepantia ita tenuis est, ut oculorum acies intendenda sit, Wolff , Eelogae Latinae. 4