Pagina:Eclogae latinae.djvu/77

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

58 Marcus Antonius Muretus.

XXXVIII.
Ornatissimae ac nobilissimae sodalitati Germanorum in schola Patavina Iurisprudentiae studia colentium M. Antonius Muretus S. D.
(Opp. T. II. Epp. III, 70.)

Tertio Idus lanuarii, cum iam advesperasceret, accepi litteras vestras, hoc est, eo ipso die, quo tabellarii publici, qui statis diebus hinc Venetias eunt, iter ingressuri erant; quo factum est, ut statim respondere non potuerim. Postri- die autem eius diei conveni legatum Venetum, ut ex eo cognoscerem, num quid in mandatis habuisset ea de re, de qua vos ad me amantissime et honorificentissime scripseratis. Negavit quidquam ad se tale aut a Triumviris aut a quo- quam alio scriptum esse. Ex quo facile intelligere potestis, non tantam haberi honestissimae voluntatis vestrae ratio- nem, quantam par erat. Omnino autem video rationem illam tradendae verae ac solidae lurisprudentiae, quae hodie in GaUia viget, Italis non placere; etsi ego quidem in hac urbe, cum Ubros Digestorum interpretarer, multorum studia commoveram iamque illud consecutus eram, ut plerique istorum, qui magno fastu illas, quas vos merito aversamini, ineptias docent, soli in scholis relinquerentur,- Itaque qui- dam ex eis adienmt Pontificem ac cum eo egenmt, ut ne me illani docendi iuris rationem tenere pateretur; alioqui fore, ut iuventus orationis suavitate capta praeclaram Barto- liet talium doctrinain repudiarent; se quidem, siego ulterius pergerem, destituros potiusque se docendi mimere abdica- turos. Quid plura? Et ipsi facile persuaserunt, quod vole- bant, et ego non aegre a me obtineri passus sum, ut annuo quingentorum nummorum aureorum stipendio proposito elo- quentiae potius et poUtices praecepta traderem. Nuper etiam, cum me Stephanus Poloniae Kex tantis propositis