Pagina:Eclogae latinae.djvu/84

E Wikisource
Haec pagina emendata est
XLIII.
Semiramis quo astu ad regnum pervenerit.
(Var. Lect. VI, 17.)

Vafra imprimis et astuta ratione ad regnum ex humili et abiecta conditione pervenisse Semiramis dicitur. Quae historia cum haud ita multis nota sit neque Latinis, quod sciam, litteris prodita, referetur a me ita, ut scriptam in Graecorum commentariis reperi. Aiunt igitur, eam initio vernae cuiusdam regii ancillam atque concubinam fuisse. In quam cum aliquando incidisset rex Ninus, forma ipsius et lepore captus amare coepit. Obsecuta regi mulier ita eum sibi paulatim stupri consuetudine adstrinxit, ut nihil esset tantum, quod aut a rege petere non auderet Semiramis, aut petenti rex auderet negare. Ergo cum aliquando iniecisset in sermone, quiddam se valde cupere, rexque eam, quidquid tandem illud esset, aperte ac libere proferre iusisset, Cuperem, inquit, hoc mihi a te tribui, ut unum modo diem sedere mihi liceret in solio tuo et ius dicere, utque omnes toto illo die, quemadmodum tibi faciunt, ita mihi obtemperarent. Risit rex et quod petebatur concessit. Nec mora. Edicitur, ut certo quodam die omnes Semiramidi dicto audientes sint; ita regi placere, eam illo die regio imperio ac potestate praeesse omnibus. Ubi ille advenit dies, mulier regio cultu in solio assedit. Fit concursus maximus. Illa de principio experiendi caussa quaedam haud magni momenti imperat. Ubi serio omnes sibi omnibus in rebus parere vidit, iubet satellitibus ac stipatoribus cor- poris regii, ut regem ipsum comprehendant. Comprehenditur. Ut vinciant; vincitur. Ut interficiant; interficitur. Ita imperium ex diurno diuturnum efficitur. Haec est, quae Babylonem muris latericiis cinxit; cuius horti pensiles tantam admirationem habuerunt; quae cum equo concubuisse dicitur; quae postremo, cum filii quoque sui concubitum petiisset, ab eo trucidata memoratur.