Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/85

E Wikisource
Haec pagina emendata est
XLIV.
Homerum et Aeschylum Athenienses, Tyrtaeum Lacedaemonii quo honore affecerint.
(Var. Lect. VI, 6.)

Homeri poëmata quanti fecerint Athenienses, quamque utilia esse ad inflammandos honestatis ac dignitatis amore animos iudicarint, hinc existimari licet, quod legem tulerunt, ut quinto quoque anno in Panathenaeis eius unius ex omni poetarum numero carmina publice canerentur. Ita enim cogitabant: leges praecipere quidem, quid faciendum fugiendumque sit, sed propter brevitatem non docere; at poetas, qui vitam hominimi imitantes, res praeclare ac fortiter gestas, copiose exponerent, easque propemodum ante oculos constituerent, aptiores esse ad persuadendum. Similem autem honorem habuerunt Lacedaemonii Tyrtaeo. Cum enim ceteroqui a poeticis studiis alieni essent, neque poetarum cantus libenter audirent, lege tamen constituerant, ut quoties cum hostibus dimicaturus in procinctu constitisset exercitus, convocarentur milites in tabernaculum regium ibique audiendis Tyrtaei carminibus ad spernendam pro patria vitam incitarentur. Aeschylo quoque idem prope honos a populo Atheniensi tributus est. Unius enim ex omnibus tragicis fabulae ipso etiam mortuo ut docerentur, decreto publico statutum erat.


XLV.
De lege quadam Persarum humanitatis plena.
(Var. Lect. VIII, 25.)

Multae olim apud Persas leges fuisse traduntur, ex quibus facile intelligi potest, singularem quandam eius gentis