Pagina:Eclogae latinae.djvu/89

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

facere volueris, auctorem illius esse me perpetuo profitearis, Non igitur contemnunt gloriam ne sapientissimi quidem, nedum nos, qui sapientes non sumus, aequo animo feramus, si quid a nobis interdum, ex quo laus aliqua possit existere, animadversum est, id iniuste atque impudenter ab aliis occupari.

L.
Historia de Pindaro poeta, multato a suis, ornato ab Atheniensibus.
(Var. Lect. IV, 1.)

Pausanias in Atticis narrat, Athenienses, quod a Pindaro in quodam asmate laudati essent, tanti fecisse ampli illius ac grandiloqui poëtae testimonium, ut et dona ei plurima ob id miserint et statuam in civitate sua statuerint. Non igitur mirum est, si illis temporibus multi ac praestantes poetae fuerunt, cum, qui ea facultate excellebant, et maximis muneribus honestarentur et honoribus amplissimis mactarentur. Aetate nostra vocalis ille olim Musarum chorus conticuit, quaeque avaritia marsupia potentium clusit, eadem venas Heliconii liquoris obstruxit. Sed quod de Pindaro perstringit Pausanias, id fusius edisserit in quadam epistola Aeschines. Ait enim, illum cum Atheniensium urbem commendasset his verbis: αἵτε λιπαραὶ καὶ ἀοίδιμοι Ἑλλάδος ἔρεισμα Ἀθάναι , multatum esse a civibus suis aegre ferentibus, alienis eum potius quam suis illam tantam laudem dedisse. Quod ubi rescivere Athenienses, confestim miserunt ei duplum eius pecuniae, quam multae nomine erat exactus, ipsumque aënea statua ornarunt. Ea statua visebatur Aeschinis aetate ante regiam porticum, sedens Pindarus cum pallio et diademate, lyram tenens et supra genua apertum librum.