Tres illae poetriae veteres sunt Sappho, Corinna et Erinne; quarum de prima nihil dicere necesse est, non enim potest illa cuiquam ignota esse, nisi qui litteras nesciat. De duabus autem aliis, quoniam non aeque notae sunt, aliquid commemorare haudquaquam alienum fuerit. Corinnae igitur duae fuerunt, una Thespia, altera aut Tanagraea, utraque poetica laude insignis, haec quidem ita, ut Pindarum quinquies vicisse tradatur. Sed Pausanias id eo factum putat, quod Pindarus Dorica lingua caneret, quae non satis intelligeretur ab Aeolibus, illa autem Aeolica; neque non illud ad conciliandam victoriam profuisse tradit, quod mulier esset omnium per id tempus formosissima. Erinnen autem Sapphonis aequalem et sociam fuisse accepimus, quae poema scripserit, quod Colum vocavit, partim Aeolica dialecto, partim Dorica, trecentis versibus constans, tanta felicitate, ut eam cum Homero ex aequo contulerit antiquitas. Obiit autem virgo, annos habens undeviginti. Atque ut de Homeri, ita de huius quoque patria ambigitur. Sunt enim qui Teiam, sunt qui Teliam, sunt qui Lesbiam, sunt qui Rhodiam faciant.
Praeclarum sapientiae praeceptum est, debere unumquemque nostrum maiorem curam habere eius temporis, quod post mortem nostram consecuturum est, quam brevis illius et exigui, quo in hac vita sumus. Itaque graviter et magnifice Cicero in quadam ad Atticum epistola, lon-