Jump to content

Pagina:Epitome historiæ sacræ (IA epitomehistoris00irongoog).pdf/107

E Wikisource
Haec pagina emendata est
100

ægrum jam corpus valdè afflixit; undè factum est ut membra corrupta scatērent vermibus, et fœtōrem lātè emitterent, exercitui et ægro ipsi intolerabilem.

201. Death of Antiochus.

Antiochus dolōris acerbitāte victus tandem ad sānam mentem rediit: se mortālem esse agnōvit, et recordātus malōrum, quibus Judæos affecerat, apertè confessus est se suōrum scelerum pœnas luere: promīsit se Judæos florentes beātosque factūrum.

Sed quia ea omnia metus mortis ipsi extorquēbat, non vēra pœnitentia, divinam misericordiam non flexit rex impius et homicida, et, morbo in hōras ingravescente, miserè interiit.

202. Lysias is vanquished a second time by Judas Machabeus.

Antiocho successit filius, cui nomen Eupǎtor fuit. Hic paterni in Judæos odii hæres, contra eos mīsit Lysiam, qui jam semel victus à Judâ, hanc maculam cupiebat eluere.

Jūdas ad opem divīnam confūgit, uti facere solēbat, orāvitque Dominum ut Angelum mitteret sui populi adjutōrem.

Deindè sumptis armis, obviàm hosti cum suis progressus est. Tunc ante aciem Judæōrum vi-