Jump to content

Pagina:Epitome historiæ sacræ (IA epitomehistoris00irongoog).pdf/24

E Wikisource
Haec pagina emendata est
17

Quùm Isaācus, jam senuisset, et factus esset cæcus vocāvit Esaüm: Sumito, inquit, pharetram, arcum et sagittas: affer mihi et para de venatiōne pulmentum, ut comedam, et apprecer tibi fausta omnia, antequàm moriar.

Esaüs itaque profectus est venātum.

29. Rebecca's advice to Jacob.

Rebecca audierat Isaācum loquentem; vocāvit Jacobum, et: Afferto, inquit, mihi duos hædos opīmos: conficiam pulmentum, quo pater tuus valdè delectātur; appōnes ei cibum, et bene precabitur tibi.

Jacōbus respondit: Ego non aūsim id facere, māter: Esaüs est pilōsus; ego sum lēnis; pater me attrectaverit, succensēbit mihi; ità indignatio patris et damnum mihi evenient pro ējus benevolentiâ.

30. Rebecca prepares food for Isaac.

Rebecca institit: Ne timeas, inquit, fīli mi. Si quid adversi indè sequātur, id tōtum sūmo mihi. Tu vērò ne dubites facere quod jussus es.

Itaque Jacōbus abiit et attulit mātri duos hædos: illa parāvit seni cibum quem noverat suāvem esse palāto ējus.

Deindè induit Jacōbum vestibus frātris: aptāvit pellem hædi mānibus ējus et collo.