mēlos venientes. Simul Rebecca conspicāta virum deambulantem, desiluit è camēlo, et interrogāvit Eliezerem; Quis est ille vir?
Eliezer respondit: ipse est herus meus. Illa statim operuit se pallio.
Eliezer narrāvit Isaāco omnia quæ fecerat.
Isaācus introduxit Rebeccam in tabernaculum mātris suæ, et lenītus est dolor quem capiēbat ex morte mātris.
Rebecca edidit ūno partu duos filios, Esaüm et Jacōbum. Qui prior editus est pilōsus erat, alter vērò lēnis; ille fuit venātor strenuus, hic autem placidus et simplex moribus.
Quādam die, quùm Jacōbus sibi paravisset pulmentum ex lentibus, vēnit Esaüs fessus de viâ, et dixit fratri: Da mihi hoc pulmentum; nam redeo rure examinātus lassitudine.
Cui Jacōbus: Dabo, si concēdas mihi jus primogeniti.
Faciam libenter, inquit Esaüs, Jūra ergò, ait Jacōbus.
Esaüs jurāvit et vendidit jus suum.
Isaācus, qui delectabātur venatiōne amābat Esaüm: Jacōbus vērò erat carior Rebeccæ.