Jump to content

Pagina:Epitome historiæ sacræ (IA epitomehistoris00irongoog).pdf/28

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

nienti: insiliit in collum ejus flensque osculatus est eum, nec quidquam illi nocuit.

38. Joseph's infancy.

Jacobus habuit duodecim filios, inter quos erat Josephus hunc pater amabat præ cæteris, quia senex genuerat eum. Dederat illi togam textam è filis varii coloris.

Quam ob causam Josephus erat invisus suis fratribus, præsertim post quàm narravisset eis duplex somnium, quo futura ējus magnitudo portendebatur.

Oderant illum tantoperè ut non possent cum eo amicè loqui.

39. Joseph's dreams.

Hæc porrò erant Josephi somnia. Ligabāmus, inquit, simul manipulos in agro: ecce manipulus meus surgebat et stabat rectus; vestri autem manipuli circumstantes venerabantur meum.

Postea vidi in somnis solem, lunam et undecim stellas adorantes me.

Cui fratres responderunt: Quorsum spectant ista somnia? num tu eris rex noster? num subjiciemur ditioni tuæ? Frātres igitur invidēbant si; et pater rem tacitus constiderabat.