Jump to content

Pagina:Epitome historiæ sacræ (IA epitomehistoris00irongoog).pdf/46

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

At pater restitit, dixitque Josépho: Scio, fili mi, scio hunc esse majorem nālu, et illum minorem; id prūdens féci.

Ità Jacobus Ephraimum Manassi anteposuit.

78. Joseph performs the last duties to his father.

Ut vidit Josephus extinctum patrem, ruit super eum flens, et osculatus est eum, luxitque illum diù.

Deindè præcepit medicis ut condirent corpus, et ipse cum fratribus multisque Ægyptiis patrem deportāvit in regionem Chanaan.

Ibi funus fecerunt cum magno planctu, et sepelièrunt corpus in spelunca, ubi jacebant Abrahāmus et Isaacus, reversique sunt in Ægyptum.

79. Joseph comforts his brethren.

Post mortem patris timebant fratres Josephi ne ulciscerētur injuriam quam acceperat; miserunt igitur ad illum rogantes nomine patris, ut eam oblivisceretur, sibique condonaret.

Quibus Josephus respondit: Non est quod timeatis; vos quidem malo in me animo fecistis; sed Deus convertit illud in bonum; ego vos alam et familias vestras. Consolātus est eos plurimis ver bis, et lenitèr cum illis locutus est.