Jump to content

Pagina:Epitome historiæ sacræ (IA epitomehistoris00irongoog).pdf/47

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
80. The death of Joseph.

Josephus vixit aunos centum et decem; quùmque esset morti proximus, convocavit fratres suos, et illos admonuit se brevi moriturum esse.

Ego, inquit, jam morior: Deus vos non deseret, sed erit vobis præsidio, et dedūcet vos aliquandò ex Ægypto in regionem, quam patribus nostris promisit; oro vos atque obtestor ut illùc ossa mea deportētis.

Deindè placidè obiit: corpus ejus conditum est, et in feretio positum.

81. After Joseph's death, the Israelites are persecuted.

Intereà posteri Jacobi, seu Hebræi, numero aucti sunt mirum in modum, et eðrum multitūdo crescens in dies metum incutiēbat Ægyptiis.

Rex novus solio potītus est, qui Josephum non viderat, nec merita ējus recordabātur.

Is igitur, ut Hebræos opprimeret, primùm dūris illos laboribus conficiebat: deindè edixit etiàm ut parvuli eōrum recèns nati in flumen projicerentur.

82. The birth of Moses, in the year 1571 before J. C.

Mulier Hebræa peperit filium, quem quùm videret elegantem, voluit servāre.